monumenta.ch > Plinius > sectio 338 > sectio 7

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 10, 7
Dominus in templo sancto suo. Ita vero, sicut Apostolus dicit, Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. Quisquis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus . Templum Dei violat, qui violat unitatem: non enim tenet caput , ex quo totum corpus connexum et compactum per omnem tactum subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscuiusque partis incrementum corporis facit, in aedificationem sui in charitate . In hoc templo sancto suo Dominus est; quod constat multis membris suis, sua quaeque officia gerentibus, in unam aedificationem charitate constructis; quod violat, quisquis causa principatus sui a catholica societate disiungitur. Dominus in templo sancto suo, Dominus in coelo sedes eius. Si coelum acceperis iustum, sicut terram accipis peccatorem, cui dictum est, Terra es, et in terram ibis ; quod dictum est, Dominus in templo sancto suo, repetitum intelliges dum dictum est, Dominus in coelo sedes eius.